 |
|
 |
|
|
|
 |
 |
 |
Haec narrantur a
poetis de Perseo. Perseus filius erat |
|
Iovis, maximi deorum. Avus eius Acrisius
appellabatur. |
|
Acrisius volebat Perseum, nepotem suum,
necare; nam propter |
|
oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur
Perseum, |
5 |
adhuc infantem, et cum matre in arcâ ligneâ
inclusit. Tum |
|
arcam ipsam in mare coniecit. Danaë, Persei
mater, magno- |
|
pere territa est; tempestas enim magna mare
turbabat. Per- |
|
seus autem in sinû matris dormiebat. |
|
|
|
 |
 |
Iuppiter tamen haec omnia
vidit, et filium suum servare |
10 |
constituit. Fecit igitur mare tranquillum, et arcam ad
insulam |
|
Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex |
|
erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in
harenâ |
|
quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam |
|
reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est.
Ille |
15 |
matrem et puerum benigne excepit, et sedem tutam in
finibus |
|
suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro
tanto |
|
beneficio regi gratias egit. |
|
|
|
 |
 |
Perseus igitur multos annos ibi
habitavit, et cum matre |
|
suâ vitam egit beatam. At Polydectes Danaen magnopere |
20 |
amabat atque eam ducere in matrimonium volebat. Hoc |
|
tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes |
|
igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se |
|
vocavit et haec dixit: Turpe est vitam hanc ignavam
agere; |
|
iam dudum tu adulescens es; quousque hîc manebis? Tem- |
25 |
pus est arma capere et virtutem praestare.
Hinc abi, et |
|
caput Medusae mihi refer. |
|
|
|
 |
 |
Perseus, ubi haec audivit, ex
insulâ discessit et, post- |
|
quam ad continentem vênit, Medusam
quaesivit. Diu
frustrâ |
|
quaerebat; nam naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et |
30 |
Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores |
|
Medusae, pervênit. Ab his talaria et galeam magicam ac- |
|
cepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum de- |
|
derunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera as- |
|
cendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum |
35 |
vênit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat.
Gor- |
|
gones autem monstra erant specie horribili; capita enim
earum |
|
serpentibus omnino contecta erant; manus etiam ex aere |
|
factae erant. |
|
|
|
 |
 |
Res erat difficillima abscidere
caput Gorgonis; eius enim |
40 |
conspectû homines in saxum vertebantur. Propter hanc
causam |
|
Minerva illud speculum dederat. Perseus igitur tergum |
|
vertit, et in speculum inspiciebat; hôc modô ad locum
venit |
|
ubi Medusa dormiebat. Tum falce suâ caput eius uno ictu |
|
abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt |
45 |
et, ubi rem viderunt, irâ commotae sunt. Arma
rapuerunt, |
|
et Perseum occidere volebant; ille autem, dum fugit,
galeam |
|
magicam induit et, ubi hoc fecit, statim e conspectu
earum |
|
evasit. |
|
|
|
 |
 |
Post haec Perseus in fines
Aethiopum venit. Ibi Cepheus |
50 |
quidam illo tempore regnabat. Hic Neptunum, maris deum, |
|
olim offenderat. Neptunus autem monstrum saevissimum |
|
miserat. Hoc cotidie e mari veniebat et homines
devorabat. |
|
Ob hanc causam pavor animos omnium occupaverat. Cepheus |
|
igitur oraculum dei Hammonis consuluit, atque a deo
iussus |
55 |
est filiam monstro tradere. Eius autem filia, nomine
Andromeda, |
|
virgo formosissima erat. Cepheus, ubi haec audivit, |
|
magnum dolorem percepit. Volebat tamen cives suos e |
|
tanto periculo extrahere, atque ob eam causam constituit |
|
imperata Hammonis facere. |
|
|
|
 |
60 |
Tum rex diem certam dixit et
omnia paravit. Ubi ea |
 |
dies vênit, Andromeda ad litus deducta est et in
conspectu |
|
omnium ad rupem alligata est. Omnes fatum eius deplo- |
|
rabant, nec lacrimas tenebant. At subito, dum monstrum |
|
expectant, Perseus accurrit; et, ubi lacrimas vidit,
causam |
65 |
doloris quaerit. Illi rem totam exponunt et puellam
demon- |
|
strant. Dum haec geruntur, fremitus terribilis auditur;
simul |
|
monstrum, horribili specie, procul conspicitur. Eius
con- |
|
spectus timorem maximum omnibus iniecit. At monstrum |
|
magnâ celeritate ad litus contendit, iamque ad locum
appro- |
70 |
pinquabat ubi puella stabat. |
|
|
|
 |
 |
At Perseus, ubi haec vidit,
gladium suum rapuit, et, post- |
|
quam talaria induit, in aera sublatus est. Tum desuper
in |
|
monstrum impetum subito fecit et gladio suo collum eius |
|
graviter vulneravit. Monstrum, ubi sensit vulnus,
fremitum |
75 |
horribilem edidit et sine morâ totum corpus sub aquam |
|
mersit. Perseus, dum circum litus volat, reditum eius
ex- |
|
pectabat; mare autem interea undique sanguine inficitur.
|
|
Post breve tempus belua rursus caput sustulit; mox tamen |
|
a Perseo ictu graviore vulnerata est. Tum iterum se sub |
80 |
undas mersit, neque postea visa est. |
|
|
|
 |
 |
Perseus, postquam in litus
descendit, primum talaria exuit; |
|
tum ad rupem vênit ubi Andromeda vincta erat. Ea autem |
|
omnem spem salutis deposuerat et, ubi Perseus adiit,
terrore |
|
paene exanimata erat. Ille vincula statim solvit et
puellam |
85 |
patri reddidit. Cepheus ob hanc rem maximo gaudio
affectus |
|
est. Meritam gratiam pro tanto beneficio Perseo
rettulit. |
|
Praeterea Andromedam ipsam ei in matrimonium dedit. Ille |
|
libenter hoc donum accepit, et puellam duxit. Paucos
annos |
|
cum uxore suâ in ea regione habitavit, et in magno
honore erat |
90 |
apud omnes Aethiopes. Magnopere tamen cupiebat matrem |
|
suam rursus videre. Tandem igitur cum uxore e regno |
|
Cephei discessit. |
|
|
|
 |
 |
Postquam Perseus ad insulam
navem appulit, se ad locum |
|
contulit ubi mater olim habitaverat. At domum invênit |
95 |
vacuam et omnino desertam. Tres dies per totam insulam |
|
matrem quaerebat; tandem quarto die ad templum Dianae |
|
pervênit. Huc Danae refûgerat, quod Polydectem
timebat. |
|
Perseus, ubi haec cognovit, irâ magnâ commotus est; ad |
|
regiam Polydectis sine morâ contendit, et ubi eo venit,
statim |
100 |
in atrium irrupit. Polydectes magno timore affectus est,
et |
|
fugere volebat. Dum tamen ille fugit, Perseus caput
Medusae |
|
monstravit; ille autem simul atque hoc vidit, in saxum |
|
versus est. |
|
|
|
 |
 |
Post haec Perseus cum uxore
suâ ad urbem Acrisii rediit. |
105 |
Ille autem, ubi Perseum vidit, magno terrore affectus
est. |
|
Nam propter oraculum istud nepotem suum adhuc timebat. |
|
In Thessaliam igitur ad urbem Larissam statim refugit; |
|
frustra tamen, neque enim fatum suum vitavit. Post
paucos |
|
annos rex Larissae ludos magnos fecit; nuntios in omnes |
110 |
partes dimiserat et diem edixerat. Multi ex omnibus
urbibus |
|
Graeciae ad ludos convênerunt. Ipse Perseus inter alios |
|
certamen discorum iniit. At, dum discum conicit, avum |
|
suum casu occidit; Acrisius enim inter spectatores eius |
|
certaminis forte stabat. |
|
|
|
 |
 |
 |
|